HAERENT ANIMO PDF

Haec nimirum sententia si ad omnes pertinet, quotquot in Ecclesia praesunt, at maxime in Nos cadit, qui, licet impares, supremam in ea auctoritatem, Deo dante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudine affecti, meditari atque eniti non intermittimus quaecumque ad incolumitatem faciant et incrementa dominici gregis. Inter haec unum praecipue Nos occupat homines sacri ordinis eos omnino esse, qui pro muneris officio esse debent. Persuasum enim habemus, hac maxime via de religionis statu bene esse laetiusque sperandum. Idcirco, statim ut Pontificatum inivimus, quamquam, universitatem cleri contuentibus, multiplices eius laudes elucebant, tamen venerabiles fratres catholici orbis Episcopos impensissime hortandos censuimus, ut nihil constantius nihil efficacius agerent, quam ut Christum formarent in iis, qui formando in ceteris Christo rite destinantur. Sacrorum autem Antistitum quae fuerint in hac re voluntates probe novimus.

Author:Moogukazahn Vudozilkree
Country:Great Britain
Language:English (Spanish)
Genre:Environment
Published (Last):28 September 2007
Pages:494
PDF File Size:8.78 Mb
ePub File Size:14.52 Mb
ISBN:614-6-18331-954-4
Downloads:22075
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Gardakree



Haec nimirum sententia si ad omnes pertinet, quotquot in Ecclesia praesunt, at maxime in Nos cadit, qui, licet impares, supremam in ea auctoritatem, Deo dante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudine affecti, meditari atque eniti non intermittimus quaecumque ad incolumitatem faciant et incrementa dominici gregis. Inter haec unum praecipue Nos occupat homines sacri ordinis eos omnino esse, qui pro muneris officio esse debent.

Persuasum enim habemus, hac maxime via de religionis statu bene esse laetiusque sperandum. Idcirco, statim ut Pontificatum inivimus, quamquam, universitatem cleri contuentibus, multiplices eius laudes elucebant, tamen venerabiles fratres catholici orbis Episcopos impensissime hortandos censuimus, ut nihil constantius nihil efficacius agerent, quam ut Christum formarent in iis, qui formando in ceteris Christo rite destinantur.

Sacrorum autem Antistitum quae fuerint in hac re voluntates probe novimus. Novimus qua providentia, qua navitate in excolendo ad virtutem clero assidue connituntur de quo illis non tam laudem impertivisse, quam gratias palam habuisse libet.

At vero, quam ex huiusmodi Episcoporum curis iam plurese clero gratulamur caelestes concepisse ignes, unde gratiam Dei, ex impositione manuum presbyterii susceptam, vel resuscitarunt vel acuerunt; tum adhuc conquerendum superest, alios quosdam per diversas regiones non ita se probare, ut in ipsos tamquam in speculum, prout dignum est, plebs christiana coniiciens oculos, sumere possit quod imitetur. Ad hos porro cor Nostrum per hasce litteras patere volumus; videlicet ut cor patris, quod in conspectu aegrotantis filii anxia, palpitat caritate.

Hac igitur suadente, hortationibus Episcoporum hortationes addimus Nostras: quae, quamvis eo spectent potissimum ut devios torpentesve ad meliora revocent, tamen etiam ceteris admoveant velimus incitamenta.

Commonstramus iter quo quisque studiosius in dies contendat ut vere sit, qualem Apostolus nitide expressit, homo Dei 1 Tm 6, 11 , iustaeque ex pectationi Ecclesiae respondeat. Id equidem flagitamus : Renovamini.

Quumque Nos, in animo contrito et spiritu humilitatis Dn 3, 39 , exactos in sacerdotio annos recogitabimus Deo; quidquid humani dolendum sit, videbimur quodammodo expiare, admonendo vos et cohortando ut ambuletis digne Deo per omnia placentes Col 1, Etenim non eiusmodi est sacerdos, qui bonus malusve uni sibi esse queat; sed eius ratio et habitus vitae sane quantum habet consequentis effectus in populum.

Sacerdos reapse bonus ubi est, quale ibi donum et quantum est! Hinc porro, dilecti filii, hortationis Nostrae exordium capimus, ut vos nimirum ad eam vitae sanctimoniam, quam dignitatis gradus postulat, excitemus.

Idipsum et Christus indicavit, qui ad significandum quo demum actio sacerdotum spectet, eos cum sale itemque cum luce comparatos voluit.

Lux ergo mundi, sal terrae, sacerdos est. Neminem sane fugit id praecipue fieri christiana veritate tradenda: at vero quem pariter fugiat, institutionem eiusmodi pro nihilo fere esse, si, quae sacerdos verbo tradat, exemplo suo non comprobet? Qui audiunt, contumeliose ii quidem, sed non immerito obiicient: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant Tt 1, 16 ; doctrinamque respuent, nec sacerdotis fruentur luce. Quam ob rem ipse Christus, factus sacerdotum forma, re primum, mox verbis docuit: Coepit Iesus facere, et docere At 1,1.

Quapropter Christus, eamdem insistens similitudinem, sacerdotes tales sal infatuatum dicit, quod ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, atque adeo conculcetur ab hominibus Mt 5, Quae quidem eo apertius patent, quod sacerdotali munere haud nostro nos fungimur nomine, sed Christi Iesu.

Sic nos, inquit Apostolus, existimet homo et ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei 1 Cor 4,1 : pro Christo ergo legatione fungimur 2 Cor 5, Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis Elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis Gv 15, Quoniam vero idem velle idem nolle, ea demum firma amicitia est; tenemur, ut amici, hoc sentire in nobis, quod et in Christo Iesu, qui est sanctus, innocens, impollutus Heb 7, 26 : ut legati ab eo, debemus doctrinis eius ac legi conciliare fidem, hominum, easdem nimirum nos ipsi primum servantes: ut potestatis eius participes ad animos vinculis culparum levandos, conari nos omni studio oportet ne illis implicemur.

At maxime ut ministri eius in praecellentissimo sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur, debemus ea animi conformatione uti, qua ille ad aram crucis seipsum obtulit hostiam immaculatam Deo. Nam si olim, in specie solummodo ac figura, tanta a sacerdotibus postulabatur sanctitas; ecquid a nobis, quum victima est Christus?

Quo non oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio quo solari radio non splendidiorem manum carnem hanc dividentem? Perapte S. Quid non posuit in manu mea Dominus, quando proprium Filium suum unigenitum, sibi coaeternum et coaequalem, posuit? Ad hanc ipsam vitae sanctimoniam, de qua iuvat paulo fusius dicere, magnis Ecclesia spectat perpetuisque curis. Sacra idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinis imbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamen praecipueque ad pietatem omnem a teneris annis sunt conformandi.

Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallis gradatim promovet, nusquam, ut mater sedula, hortationibus de sanctitate assequenda parcit.

Iucunda quidem ea sunt ad recolendum. Quum enim primo in sacram militiam cooptavit, voluit nos ea rite profiteri: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei : tu es, qui restitues haereditatem meam mihi Ps 15, 5. Quibus, inquit Hieronymus, monetur clericus ut qui, vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino Ep.

LU, ad Nepotianum, n. Iterum atque iterum considerare debetisattente quod onus hodie ultro appetitis; Tum denique: Si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui: si usque nunc somnolenti, amodo vigiles In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat.

Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest familiam Dei.

Maximeque omnium urget illud gravissime additum : Imitamini quod tractatis: quod profecto cum Pauli praecepto congruit: ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Col 1, Talis igitur quum sit mens Ecclesiae de sacerdotum vita, mirum nemini esse possit, quod sancti Patres ac Doctores omnes ita de ea re consentiant, ut illos fere nimios quis arbitretur: quos tamen si prudenter aestimemus, nihil eos nisi apprime verum Tectumque docuisse iudicabimus.

Eorum porro sententia haec summatim est. Tantum scilicet inter sacerdotem et quemlibet probum virum intercedere debet discriminis, quantum inter caelum et terram: ob eamque causam, virtuti sacerdotali cavendum non solum ne gravioribus criminibus sit affinis, sed ne minimis quidem. In quo virorum tam venerabilium iudicio Tridentina Synodus stetit, quum monuit clericos, ut fugerent levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent Sess.

XXII, de reform. Iam sanctitas eiusmodi, qua sacerdotem carere sit nefas, videndum est in quo sit ponenda: id enim si quis ignoret vel praepostere accipiat, magno certe in discrimine versatur. Equidem sunt qui putent, quin etiam profiteantur, sacerdotis laudem in eo collocandam omnino esse, ut sese aliorum utilitatibus totum impendat: quamobrem, dimissa fere illarum cura virtutum, quibus homo perficitur ipse eas ideo vocitant passivas , aiunt vim omnem atque studium esse conferenda ut activas virtutes quis excolat exerceatque.

Haec sane doctrina mirum quantum fallaciae habet atque exitu. De ea Decessor noster fel, rec. Testem benevolentiae, ad Archiep. Baltithor, 22 ian. Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri.

Iamvero haud mutatur Christus progredientibus saeculis, sed idem heri, et hodie: ipse et in saecula Heb 13, 8. Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Mt 11, 29 ; nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum, obedientem usque ad mortem Phil 2, 8 ; valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui Ubi animadvertere non abs re fuerit, Pontificem prudentissimum iure optimo singularem abstinentiae mentionem intulisse, quam evangelico verbo dicimus, abnegationem sui.

Quippe hoc praesertim capite, dilecti filii, robur et virtus et fructus omnis sacerdotalis muneris continetur hoc neglecto, exoritur quidquid in moribus sacerdotis possit oculos animosque fidelium offendere.

Nam si turpis lucri gratia quis agat, si negotiis saeculi se involvat, si primos appetat accubitus ceterosque despiciat, si carni et sanguini acquiescat, si quaerat hominibus placere, si fidat persuasibilibus humanae sapientiae verbis; haec omnia inde fluunt, quod Christi mandatum negligit conditionemque respuit ab ipso latam : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum Mt 16, Ista Nos quum adeo inculcamus, illud nihilo minus sacerdotem admonemus, non sibi demum soli vivendum sancte ipse enimvero est operarius, quem Christus exiit Eius igitur est fallaces herbas evehere, serere utiles, irrigare, tueri ne inimicus homo super seminet zizania.

Cavendum propterea sacerdoti ne, inconsulto quodam intimae perfectionis studio adductus, quidquam praetereat de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cuiusmodi sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse infirmis praesertim morituris, ignaros fidei erudire, solari moerentes, reducere errantes, usquequaque imitari Christum: Qui pertransiit benefaciendo et sananda omnes oppressos a diabolo At 10, Liceat quidem euntes et flentes mittere semina; liceat ea labore multo fovere : sed ut germinent edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est eiusque praepotentis auxilii.

Hoc accedit magnopere considerandum, nihil praeterea esse homines nisi instrumenta, quibus ad animorum salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta sint quae a Deo tractentur. Qua sane ratione? Num ulla putamus vel insita vel parta studio praestantia moveri Deum ut opem adhibeat nostram ad suae gloriae amplitudinem?

Nequaquam scriptum est enim: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia et ignobilia mundi, et comtemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret 1 Cor 1, Unum nimirum est quod hominem cum Deo coniungat, unum quod gratum efficiat, atque non indignum eius misericordiae administrum vitae morumque, sanctimonia. Haec, quae demum est supereminens Iesu Christi scientia, sacerdoti si desit, desunt ei omnia.

Nam ab ea disiunctae, ipsa exquisitae doctrinae copia quam Nosmetipsi nitimur in clero provehere , ipsaque agendi dexteritas et sollertia, etiamsi emolumenti aliquid vel Ecclesiae vel singulis afferre possint, non raro tamen detrimenti iisdem sunt flebilis causa.

Sanctimonia vero qui ornetur et affluat, is quam multa possit, vel infimus, mirifice salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni aetate testimonia loquuntur: praeclare, non remota memoria, Ioanne Bapt. Vianney, animarum in exemplum curator, cui honores Caelitum Beatorum Nosmet decrevisse laetamur.

Quoniam vero, ut nemo unus ignorat, vitae sanctitas eatenus fructus est voluntatis nostrae, quoad haec gratiae subsidio roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae munere, si velimus, ullo tempore careamus; idque in primis assequimur studio precandi. Quocirca consentanea omnino veritati est ea sententia Chrysostomi: Arbitror cunctis esse manifestum, quod simpliciter impossibile sit absque precationis praesidio cum virtute degere De precatione, orat.

Quae nobis documenta Christus ipse et crebra hortatione et maxime exemplo suo firmius persuasit. Saepius quidem dolendum quod ipse ex consuetudine potius id faciat quam ex animi ardore; qui statis horis oscitanter psallat vel pauculas interserat preces, nec deinde ullam de die partem memor tribuat alloquendo Deo, pie sursum adspirans.

Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse debet Christi praecepto: Oportet semper orare Lc 18, 1 ; cui inhaerens Paulus tantopere suadebat: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione Col 4, 2 : Sine intermissione orate 1 Ts 5, Animo quippe sanctimoniae propriae aeque ac salutis alienae cupido quam multae per diem sese dant occasiones ut in Deum feratur!

Angores intimi, tentationum vis ac pertinacia, virtutum inopia, remissio ac sterilitas operum, offensiones et negligentiae creberrimae, timor demum ad iudicia divina; haec omnia valde incitant ut ploremus coram Domino, ac praeter impetratam opem, bonis ad ipsum meritis facile ditescamus.

Neque nostra tantummodo ploremus causa oportet. In ea, quae latius ubique funditur, scelerum colluvione, nobis vel maxime imploranda exorandaque est divina clementia; nobis instandum apud Christum, sub mirabili Sacramento omnis gratiae benignissime prodigum: Parce, Domine, parce populo tuo.

Illud in hac parte caput est, ut aeternarum rerum meditationi certum aliquod spatium quotidie concedatur. Ad Eugenium III, sibi quondam alumnum, tunc vero romanum Pontificem, Bernardus Abbas sanctissimus scribens, eum libere obnixeque admonebat, ne unquam a quotidiana divinorum meditatione vacaret, nulla admissa excusatione curarum, quas multas et maximas supremus habe apostolatus.

Id autem se iure exposcere contendebat, utilitates eiusdem exercitationis ita enumerans prudentissime: Fontem suum, id est mentem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat; postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert.

Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum aut correctione egens. Haec est quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit ; quorum alterum fortitudinis, alterum prudentiae est.

Quae quidem magnarum utilitatem summa, quas meditatio parere est nata, nos item docet atque admonet, quam sit illa, non modo in omnem partem salutaris, sed admodum necessaria. Quamvis enim varia sacerdotii munia augusta sint et plena venerationis, usu tamen frequentiore fit ut ipsa tractantes non ea plane qua par est religione perpendant. Hinc, sensim defervescente animo, facilis gressus ad socordiam, atque adeo ad fastidium rerum sacerrimarum. Accedit, quod sacerdotem quotidiana consuetudine versari necesse sit quasi in medio nationis pravae; ut saepe, in pastoralis ipsa caritatis perfunctione, sit sibi pertimescendum ne lateant inferni anguis insidiae.

Quid, quod tam est proclive, de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere? Apparet igitur quae et quanta urgeat necessitas ad aeternorum contemplationem quotidie redeundi, ut adversus illecebras mens et voluntas, renovato subinde robore, obfirmentur. Iamvero hunc animi habitum, hanc veluti nativam cum Deo coniunctionem efficit maxime ac tuetur quotidianae meditationis praesidium; id quod prudenti cuique tam perspicuum est, ut nihil opus sit longius persequi.

Videas enim homines, in quibus sensus Christi, illud tam praestabile bonum, oblanguit; totos ad terrena conversos, vana consectantes, leviora effutientes; sacrosancta obeuntes remisse, gelide, fortasse indigne.

Iampridem ipsi, unctionis sacerdotalis recenti charismate perfusi, diligenter parabant ad psallendum animam, ne perinde essent ac qui tentant Deum; opportuna quaerebant tempora locaque a strepitu remotiora; divina scrutari sensa studebant ; laudabant, gemebant, exsultabant, spiritum effundebant cum Psalte.

FROG BY MARY CALMES PDF

Iscriviti per restare aggiornato con le nostre notizie!

Nulla diremo di non mai udito da Voi, o di nuovo per chicchessia, ma cose, le quali conviene che ognuno si rammenti: e Dio ci infonde la speranza che la nostra voce sia per produrre notevole buon frutto. E mentre noi, " contriti di anima e umiliati di spirito " Dn 3,39 , ripenseremo in Dio i passati anni del nostro sacerdozio; espieremo in certo qual modo i nostri umani mancamenti, dei quali Ci abbiamo a pentire, ammonendovi con paterna cura, " onde camminiate in maniera degna di Dio, piacendo a Lui in tutte le cose " Col 1, Io ho eletto voi, e vi ho destinati, che andiate e facciate frutto " Gv 15, Che cosa non pose Iddio nelle mani, quando vi pose il proprio suo Figlio unigenito, come Lui eterno ed a Lui eguale?

ISTORIJA DIPLOMATIJE PDF

Haerent Animo

.

ASTM G154-12 PDF

.

Related Articles